- DEPUTATI
- DEPUTATIvulgo olim teste Nonio dicti, Accensi, qui ut plurimum deputabantur ad obsequium Tribunorum, de quibus vide Veger. Vexillarii item seu Triarii veterani, de quibus Valerianus Imp. apud Vopisc. in Probo, in Ep. ad hunc, Vestes tibi triplices dari iussi, salarium duplex feci, Vexillarium deputavi. vide Salmas. ad l. In leg. 8. C. de servis fugit. Fabricis et aliis operibus publicis deputati, Ο῾πλοποιοὶ sunt, qui numeri cuiusque arma procurabant, Fabricenses. Peculiari vero ratione Deputati dicti, quod essent εν τοῖς ἀριθμοῖς ςυγκαταλεγόμενοι, ut est in Nov. Iustin. 85. §. 2. et annonas de publico sumerent, perinde ac milites ipsi: unde Statuti numerorum vocantur Iuliano Antecessori Constit. 79. §. 2. Gloss. Basil. λειτουργοὶ, Διποτάτοι, ἀφωριςμένοι. Cuiusmodi sunt, qui in Not. Imp. dicuntur, Deputati Scholae Agentium in rebus, et Deputati Domesticorum, et Deputati Equitum et Peditum. vide Iac. Gothofred. in Paratit, ad tit. de Re militari l. 7. Cod. Theodos. Postmodum vero sequiore Graeciâ, selecti quidam ex singulis ordinibus viri aliquot alacres, ex iis potissimum, qui minus locupletes erant, Deputati vocati sunt; querum munus erat, vulneratos in praelio reficere collapsos ab equis erigere, laborantes e certamine asportare: quo fine, in dorso equi sui ad sellae laevam, quisque horum scalam ferebat exiguam, de quibus copiose Rigalt. in Glossar. ex Tacticis Mauricii ac Leonis. Sed et in Ecclesia Graeca Deputati, officiales erant, qui Patriarchâ procedente, e via populum abigebant. Ordo M. Ecclesiae, Ο῾ Διποτάτος περιπατῶν ἔμπροθεν τȏυ Α᾿ρχιρέως καθαρίζει τὸν λαὸν ἀπὸ την` ςτράταν. Quibus paria habet Catal. Official. M. Ecclesiae, apud Goarum in Eucholog. Graec. ubi Deputati et Ceroferarii ordinatio ita refertur, quasi idem fuerit ministerium Car. du Fresne Glossar. Hinc ad Deputatum pertinuisse, luminibus accensis Evangelium associare ac sacra dona, quando ad Altare processionaliter deferebantur; indutum autem eum in hac ceremonia Magnus Introitus Graecis dictâ) manto simili Episcopali, sed absque virgatis coloribus seu fluminibus; hocqueve officium porro exercuisse ipsum imper. die coronationis suae; antiquitus tandem Deputatum, in eadem Ecclesia, fuisse ordinis minoris, i. e. Acolythi, officium, refert Dominic. Macer in Hierolex. ex Simeone Thessal. Dial. de Myster. Eccl. Ritualibus antiquis et Petro Arcud. Concord. l. 5. c. 9. Adde Cantacuzen. l. 1. c. 41. Codin. de Officiis, et Meurs. Hodie Deputati, inter Legatos illi dicuntur, qui a subditis ad Principem suum, aliquo in negotio, mittuntur: de quorum iure vide Vicquefort. Tr. Gall. de Legatis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.